monumenta.ch > Cassiodorus > 21 > 22 > 11 > 26 > 29 > 25 > 69 > 14 > 11 > 15 > TACITUS XXX. > 49 > ANTONINUS PIUS XIII. > 59 > 5 > DIOCLETIANUS XXXIII. > 3
Cassiodorus, Historia Eccl., 6, II.Quomodo Iulianus ad ritum devenerit paganorum, et de sacrificiis idolorum. <<<     >>> IV.Quam fuerit Iulianus Christianis infensus.

Cassiodorus, 6, CAPUT III.Quomodo etiam ante imperium latenter fuerit paganus.

1 Iulianus enim metuens Constantium, quia genere proximos, tyrannidis formidine, perimebat, lectorum sociatus est choro, et divinos codices in ecclesia, populo audiente, legebat. Nam et basilicam Martyrum aedificavit, quam divina providentia non suscepit. [THEODORETUS, lib. III, cap. 2, p. 125.]
2 Cum adhuc pueri Gallus et Iulianus in Cappadocia morarentur, aiunt habuisse eos tunc studium ut maximam basilicam ad sepulturam martyris Memmae [ed., Mamae] fabricarent; et inter se diviserunt opus. Cumque ambo certarent in aedificio, ut alter alterum superaret, fertur aliquod provenisse miraculum; et nisi hactenus superessent qui haec se audivisse ab inspicientibus enarrarent, videretur forsitan incredibile. Galli namque pars augebatur, et omnino crescebat; Iuliani vero labores, alii quidem fodiebantur, [ms. Lyr., foedabantur], alii, terra ipsa evomente, ruderibus implebantur.
3 Aliquoties deposita fundamenta terrae copulari non poterant, perinde ac si quaedam violenta virtus ex loco inferiore ea repercutiendo depelleret. Quae causa cunctis apparebat esse prodigiosa. Ex illo namque aestimabant quia non esset vir ille in religione Christiana salubris. [SOZOMEN., lib. V, cap. 2, p. 594.]
Cassiodorus HOME

bav823.220 bav824.161 bnf1603.110

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik